- OTTOMAN vel OTHMAN vel OSMAN
- OTTOMAN, vel OTHMAN, vel OSMANGap desc: Hebrew Arabib. nomen fuit Chaliphae Saracinorum, qui Omaris successor, annos 12. Saracenis praefuit, occisus domi suae A. C. 655. Item Principis illius Turci, a quo regia Turcarum familia hodie denominatur Osmannica vel Ottomannica. Obiit is A. C. 1328. In posteris eius primus Baiazetes cognomine Gilderin, i. e. fulmiveus, hoc genus parricidii orsus est, quod in hunc usque diem in familia hac manet, iuxta illud in Imperio Turcico celebratum dictum, Unus Deus in caelis, unus Ottomannus in Terris. Fuit et Osman II. fil. Achmetis, qui sigismundo Poloniae Regi bellum intulit A. C. 1621. sed inde reversus, a Ianizeris strangulatus est. Vide de priore, supra in voce Osman, seu Osmanes, deposteriore vero suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.